monumenta.ch > Plinius > sectio 95

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 95
{XXIX} tuber hoc est radicis, maximeque laudatum quod sub terra totum fuerit, et rarius quam quae superne gignuntur etiam in ramis, proprieque quod tanti emitur arborum vitium est, quarum amplitudo ac radices aestimari possunt ex orbibus. sunt autem cupresso feminae atque etiamnum silvestri similis folio, odore, caudice. Ancorarius mons vocatur citerioris Mauretaniae, qui laudatissimum dedit citrum, iam exhaustus.